Liber Nehemiae*

Caput 8: Versus 4

Stetit autem Esdras scriba super gradum.ID., ibid.Videtur meminisse, etc., usque ad ut timidus et erubescens quae ipse non fecit, aliis faciendo praedicit, etc.Cum praesules quantum honore, tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vitae suae gradum exsequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patriae coelestis lacrymas profundere delectantur. Unde bene subditur, flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis, etc.
(* Traductions européennes)